VincentHunink.nl

 

HEITO

VISIO WETTINI  

Latin text


1. Cum praedictus frater die sabbati cum aliquibus fratribus nostris potionem ad providendam salutem corporis accepisset, ceteris eam salubriter digerentibus, ipse coepit magna difficultate indigestam reicere et statim ad perceptionem cibi, quam ad refocillandum corpus sumere debuerat fastidire.
         
Crastina vero, id est dominica, inlucescente levius quidem habuit et cum ceteris, quos ad procurandas praedictas corporales necessitates sibi sociaverat, refecit, sed in taedio praedicti fastidii perduravit. Nullo modo tamen vitae corporalis discrimen ob hoc se passurum fore aestimavit, quia ad spem praesentis vitae refectio secundae et tertiae feriae decrescente fastidio in nullo iam diffidentem animaverat.

2. Feria vero tertia, incipiente crepusculo vespertino, consedentibus sibi ad refectionem fratribus, dixit se ibidem cum eis finem refectionis expectare non posse. Sed interim illis caenantibus in aliam cellulam eidem cellulae contiguam, tantum parietis unius interpositione remotam, stramentum lectuli sui fecit efferri de loco consessionis praedictae, ut ibidem quiescendo praestolaretur finem eorundem refectionis et suam iterum regressionem ad locum lectuli sui.
         
Membris ergo in lectulo conpositis, oculis tantummodo clausis et necdum in somnum, ut ipse fatebatur, resolutis venit malignus spiritus effigiem praetendens clerici in tanta deformitate, ut caeca et tenebrosa facie nec signa oculorum in eo apparerent, ferens in manibus diversa tormentorum genera in tantum gratulabundus adstans capiti eius, quasi crastina eum torturus esset.
          Illo ergo tantis terroribus minitante, subito apparuit caterva spirituum malignorum totum cellulae ipsius spatium implens, cum scutulis et lanceolis ex omni parte circumfusa, aedificium quoddam facturi in modum armariorum Italicorum praefiguratum, ad inclusionem eius. In tanto ergo horrore et tam intollerabili terrore circumvallatus frater praedictus et in tantum anxius factus, ut iam spem evadendi signa mortis huius nullatenus haberet. Ecce subito adfuit divina miseratio. Nam statim in eadem cella apparuerunt viri magnifici et vultu honorabiles sub monachico habitu in scamnis sedentes. Quorum unus in medio eorum residens dixit latine eisdem verbis, ut hic scripta sunt, sicut ipse fatebatur: "Non est aequum, ut isti inutiles talia faciant, nam homo spassat. Istos iubete recedere."
          Post cuius vocem conventus malignorum spirituum evanuit et recessit.

3. Inmensitate igitur tanti terroris sublata, venit angelus incredibili splendens pulchritudine, veste purpurea circumdatus, stans ad pedes eius, amicabili eum voce compellans: "Ad te," inquit, "venio, dilectissima anima."
         
Cui isdem frater latine respondit: "Si dominus meus peccatis meis ignoscere vult, misericordiam agit, sin autem, in manu eius sumus: faciat quod sibi videtur. Nam patriarchae, prophetae et apostoli, omnisque dignitas caelestis sive terrestris pro genere humano laborabant, et vos modo magis laborare debetis, quia istis temporibus fragiliores sumus."
           Tali sermocinatione ipsius angeli et praedicti fratris finita est prior visio, quam ipsis verbis ad invicem conlatis eo referente scribi fecimus, nihil inde dementes aut de nostro adicientes, nos qui haec scripto commendavimus. 

4. Expergefactus isdem frater resedit circumspiciens, si quis ei adesset, invenit duos, praepositum ipsius monasterii et alterum fratrem ad solatium eius derelictos, ceteris post caenam ad repausandum iam dimissis. Ipsis ergo convocatis exposuit eis omnia per ordinem, quae ei in tam angusto temporis articulo ostensa fuerant, iuxta quod hic scripta tenentur, in tantum iam praescriptae visionis horrore tremebundus, ut totius corporalis molestiae gravidinem oblitus intolerabili aestu timoris vexaretur. In ipsa ergo inmensitate timoris anxius proruit in terram coram praedictis fratribus, distenso omni corpore in crucis modum postulavit, ut omni virtute qua possent, pro peccatis cius intercederent. Illi ergo sic prostrato coeperunt praedicti fratres tam VII psalmos penitentiae, quam etiam caeteros tantae anxietati aptos, qui sibi ad memoriam occurrerant, pro eo decantare.
         
His ergo finitis surrexit et resedit in lectulo, postulans Dialogum beati Gregorii sibi legi. Principia ergo ultimi libri eiusdem Dialogi audiente eo lecta sunt usque ad consummationem novem aut decem foliorum. Finita ergo lectione hortatus est praedictos fratres, ut lassitudinem, quam pro eo vigilando contraxerant, quiete corporum temperarent sibique paululum noctis spatium, quod superfuerat, ad repausandi inducias concederent.

5. Illis ergo recedentibus et in parte ipsius cellae corporibus ad quietem collocatis, ipso etiam post tantam lassitudinem tam animae quam corporis in somnum resoluto, venit isdem angelus, qui ei in priori visione ad pedes stans purpuratus apparuit, candidis amictus vestimentis ad caput stans, splendore incredibili fulgidus; eumque blandis alloquens sermonibus laudavit confugium eius, quod ad Deum in angustiis positus tam studio psalmodiae quam lectionis fecerat, hortans eum de cetero sine defectu similiter acturum. Inter ceteros etiam psalmum centesimum octavum decimum, quia moralis in eo virtus describitur, saepe repetendum ammonuit; seque valde delectari, cum aliquem instantia lectionis et interationis psalmodiae intentum viderit, Deumque ob hoc placabilem fieri posse, si usus iste veraciter et non ficte teneatur.

6. His igitur dictis assumpsit eum idem angelus et duxit per viam amoenitatis inmensae praeclaram. In qua dum pergerent, ostendit ei montes inmensae altitudinis et incredibilis pulchritudinis, qui quasi essent marmorei videbantur. Quos circumibat maximus fluvius igneus in quo innumerabilis multitudo damnatorum poenaliter inclusa tenebatur, quorum multos se agnovisse fatebatur. 
          Et in ceteris locis innumeris tormentis diversi generis cruciatos aspexerat: in quibus plurimos tam minoris quam maioris ordinis sacerdotes stantes, dorso stipitibus inhaerentes in igne stricte loris ligatos viderat: ipsasque feminas ab eis stupratas simili modo constrictas ante eos, in eodem igne usque ad loca genitalium dimersas. Dictumque est ei ab angelo, quod sine intermissione, uno die tantum intermisso, die tertia semper in locis genitalibus virgis caederentur. Plures eorum suae agnitioni notos dicebat.

7. "Sacerdotum," inquit angelus, "maxima pars mundanis lucris inhiando et palatinis curis inserviendo, cultu vestium et pompa ferculorum se extollendo questum putant esse pietatem. Animabus lucrandis non invigilant, deliciis affluentes in scorta proruunt; et ita evenit, ut nec sibi nec aliis intercessores esse possint. Saeculo enim pestilentia et fame laboranti sua prece succurrere potuissent, si lucrum Deo tota virtute conferre voluissent. Et ideo tali remuneratione in fine donantur, quia praecedentibus meritis talia patiuntur."

8. Ibi se etiam quoddam opus in modum castelli ligno et lapide valde inordinate coniectum et fuligine deforme vidisse fatebatur, fumo ex eo in altum vaporante. Cui interroganti, quid esset, responsum est ab angelo, habitationem fuisse quorundam monachorum de diversis locis et regionibus in unum congregatorum ad purgationem suam.

9. Qui de eodem numero unum specialiter nominavit, quem dixit ibidem in arca plumbea inclusum praestolari debere diem magni iudicii propter opus peculiare, quod in Anania et Saphira ad corrumpendam communis vitae integritatem praecesserat.
          De quo fratre damnabiliter incluso cuidam peregrino, in extremitate vitae per excessum rapto ante decenni tempus ostensum fuerat, sicut tunc fama vulgaverat, iamque diu oblitteratum oblivione fuerat, isto fratre haec ante minime audiente et ad memoriam eandem causam simili visione revocante. Unde apparet in una re bina iteratione repetita, hoc quod male pululat, crebrius succidi debere, ne his qui nomine monachorum censentur, opus peculiare ibidem vertatur in plumbi gravidinem.

10. Ibi etiam ostensa est ei cuiusdam montis altitudo. Et dictum est ab angelo de quodam abbate ante decennium defuncto, quod in summitate eius esset deputatus ad purgationem suam, non ad damnationem perpetuam, ibidem eum omnem inclementiam aeris et ventorum incommoditatem imbriumque pati. Adiunxitque idem angelus de eo, quod quidam episcopus nuper defunctus ipsi abbati solatio precum suarum ad impetrandam veniam subvenire debuisset, sicut ei in visione apparens per quendam clericum eius mandaverat. Praescriptus vero episcopus, hoc neglegenter pertractans, caritatis ardore non condoluit, ut ei certamine adhibito succurreret. "Et idcirco nec sibi iam," ait, "subvenire poterit."
         
"Et ubi est?" inquiens ille.
          "Ecce," ait, "ex altera parte ipsius montis suae damnationis poenas luit."
          De visione vero, quam paucis praelibavimus, ab ipso, qui haec ante triennium somniaverat, audivimus. "Veni," inquit, "in quoddam habitaculum ambitu parietum destitutum, in quo idem abba tibiis residens cruentatis vocavit me: 'Vade,' ait, 'ad episcopum et dic ei, quod praesens mansio mihi et alio data contubernali meo propter hoc sorduit, quia duobus hic comitibus in thermis se lavantibus intolerabilis foetor inde consurgens pene eam ob hoc nobis inhabitabilem reddidit. Et ideo certet, quomodo collectis undique sumptibus patentia claudat. Quod si per se sumptus ad concludendum ea non habuerit, legationem dirigat ad monasteria denominata: inde solatiis gratanter amministratis subplebuntur omnia clausurae huic necessaria'.
          Quod audiens episcopus: 'Deliramenta,' inquit, 'somniorum non sunt adtendenda'."
          Sed ipsa eadem angelus in praesenti visione remonuit, quod episcopus solatia precum suarum etiam a mortuis conventus non subministravit. Ipsi vero fratri, qui haec quasi de inferis ad superos reportabat, praescitum ante non fuerat.

11. Illic etiam quendam principe, qui Italiae et populi Romani sceptra quondam rexerat, vidisse se stantem dixerat, et verenda eius cuiusdam animalis morsu laniari, reliquo corpore inmuni ab hac lesione manente. Stupore igitur vehementi attonitus, ammirans quomodo tantus vir, qui in defensione catholice fidei et regimine sanctae ecclesiae moderno seculo pene inter ceteros singularis apparuit, inuri tanta deformitate poenae potuisset. Cui ab angelo ductore suo protinus responsum est, quod, quamvis multa miranda et laudabilia et Deo accepta fecisset, quorum mercede privandus non est, tamen stupri inlecebris resolutus, cum ceteris bonis Deo oblatis longevitatem vitae suae in hoc terminare voluisset, ut quasi parva obscenitas et concessa fragilitati humanae libertas mole tantorum bonorum obrui et absumi potuisset. "Qui tamen," inquit, "in sorte electorum ad vitam praedestinatus est." 

12. Illic etiam dona praemagnifica et innumerabilia pompatice a malignis spiritibus ad proferendum ornata viderat, in palliis et vasis argenteis, equis et linteaminum subtilitate candentibus. Interrogante eo, cuius essent et quid in praefiguratione sua praetenderent "Comitum," inquit angelus, "diversarum provintiarum iura regentium sunt haec, ut huc venientes ea inveniant et sciant, quia muneribus, rapinis et avaricia congesta sunt."
         
Quorum aliquos nominatim exprimens dixit ea numquam defectura aut delenda, priusquam ipsi venirent et ea in sinum suum reciperent. 

13. Quam terribilem vero sententiam de conversatione comitum intulerit, quis enarrare sufficiat? Cum quosdam eorum non vindices criminum esse dixerit, sed vice diaboli persecutores hominum, iustos damnando et reos iustificando, furibus et sceleratis communicando.
         
"Munerum enim," inquit, "praeventione cecati, pro mercede futurorum nil agunt. Sed cum mundanas leges pro coercenda mali audatia amministrant, damna legalia, quae debitoribus infligunt, absque ulla misericordia quasi iure sibi debita suae avariciae reponunt, hic iterum invenienda. lustitiam vero spe futurorum numquam agunt, sed cum eam gratis offerre omnibus pro aeternitatis mercede debeant, semper eam venalem, sicut et animam suam, portant."
         
Quosdam enim iam iudicatos nominatim dixerat, sicut evangelium de incredulis proloquitur: Qui autem non credit, inquit, iam iudicatus est (Io. 3,18). 

14. Innumerabiles etiam se vidisse retulit ram de plebeio, quam de ordine monachico diversorum coenobiorum et regionum, aliquos in gloria, quosdam eorum in poena depressos. 

15. His ergo et ceteris innumeris conspectis, quae causa compendii stilo currente exclusimus, duxit eum ad loca pulcherrima naturali constructione fundata, cum arcubus quasi aureis et argenteis, opere anaglifo discreta, quae tanta magnitudine et altitudine, etiam pulchritudine incredibili claruerant, ut nec mente concipi nec ore humano proferri tanti inmensitas operis possit. Turic processit rex regum et dominus dominantium cum multitudine sanctorum, tanta gloria et maiestate fulgidus, ut homo corporeis oculis iubar tanti luminis et dignitatem gloriae sanctorum, quae ibidem apparuit, sufferre nequiverit. 

16. Tunc ipse angelus, qui eitis ductor et ostensor fuerat, dixit ad eum: "Crastina migrare debebis, sed interim certemus pro misericordia."
         
Tunc praeeunte angelo perrexerunt, ubi consessus sanctorum sacerdotum in gloria et dignitate inaestimabili fuit. Tunc dixit ei: "lsti sunt apud Deum meritis operum bonorum coronati, quibus vos officia ecclesiastica inpenditis. Rogemus illos, ut tibi misericordiam apud Deum impetrent."
         
His dictis supplices facti orabant eos intercessores fieri. Sancti vero sacerdotes sine mora surgentes perrexerunt ad thronum; et prostrati ante thronum misericordiam postulabant praedicto fratri. Ille vero, angelus cum eodem simul fratre illis intercedentibus de longe in parte stetit. Quibus ante thronum suppliciter pro misericordia postulantibus, vox de throno audita est in responsum eis data: "Exempla aedificationis allis facere debuit, sed non fecit," nihilque eis amplius in responsis additum est. In illo ergo tam praeclaro ordine sacerdotum sanctos Dionisium, Martinum, Anianum Hilariumque cognovisse se asseruit. 

17. Tunc iterum cohortante angelo simul perrexerunt, ubi beatorum martirum multitudo innumerabilis inaestimabili gloria praefulgebat. "Isti sunt," ait, "quos gloriosus certaminis triumphus ad tantam gloriam provexit, quos vos in ecclesia honore excolitis ad honorem et laudem Dei, quos intercessores pro indulgentia peccatorum tuorum quaerere debemus."
          Quos cum simili supplicatione humi prostratos cernerent, statim sine ulla dilatione ad thronum divinae maiestatis tendentes prostrati veniam pro indulgentia peccatorum eius poposcerant. Quibus a throno vox ut ante emissa est dicens: "Si eos, quos male docendo exemplo suae pravitatis inlexerat, et a via veritatis in viam erroris depravando eos deduxerat, correxerit et ad viam veritatis reduxerit, remissa sunt."
         
Illis autem interrogantibus, quomodo haec correctio ab eo fieri potuisset, ut ad remissionem postulatam pervenire potuisset, iterum vox de throno ad eos facta: "Convocet," inquit, "omnes, quos suo exemplo aut doctrina ad inlicita agenda inlaqueaverat, prosternat se ante eos et profiteatur se male egisse aut docuisse, et postulet veniam ipsosque petat per Deum omnipotentem et sanctos omnes ut haec mala ulterius nec agant nec doceant," illis interim in parte de longe stantibus, sicut in priori sacerdotum intercessione. Inter quos sanctos Sebastianum et Valentinum agnovisse se fatebatur. 

18. Inde ergo angelo praeducente tendentes ad locum, in quo innumerabilis sanctarum virginum multitudo morabatur, incomparabili dignitate et splendore corusci luminis fulgens. "Hae," inquit, "sunt sanctae feminae, quibus vos famulatum ecclesiasticum ad honorem nominis Christi inpenditis. Has ad intercessionem apud Deum pro longiturna vita praemittere debemus."
         
His dictis, eodem modo ut ante prostraverunt se ante eas. Illae statim sub omni festinatione ad thronum tendentes, pro longiturna eius vita postulantes; ipsi interim ut prius in parte stantes. Antequam vero solo ad preces prosternerentur, apparuit maiestas domini obviam et elevans eas dixit: "Si bona doceat et exempla bona agat et eos, quibus mala exempla praebuit, corrigat, erit petitio vestra." 

19. Post haec inde recedentes, coepit ei angelus exponere, in quantis vitiorum sordibus volutatur humanitas. "Licet enim," inquit, "in diversa criminum numerositate ab auctore suo recedat humanum genus diabolo se mancipando. In nullo tamen Deus magis offenditur, quam cum contra naturam peccatur. Et ideo multa vigilantia certandum est omnibus in locis, ne in scelere sodomitico Dei habitaculum vertatur in delubra demonum."
         
"Non solum enim," inquit, "hic morbus virulenta contagione inrepens inficit animas inter se concubitu masculorum pollutas, sed etiam in coniugatis multiplici peste concretus invenitur, dum in rabiem vexatione libidinis versi et instinctu daemonum agitati, naturae bonum a Deo concessum in uxoribus propriis perdunt, ita ut toro immaculato in stupri maculam verso ambo coniuges prostituti daemonibus fiant. Unde praecipio tibi ex auctoritate divina, ut haec publice praedices; etiam quantum discrimen in luxu concubinarum hereat, non celes. Quamdiu enim in illa obscenitate polluuntur, regni caelorum aditum numquam merentur."
         
Cui ait: "Domine, haec proferre in medium non audeo, quia propter vilitatem meae personae ad hoc me aptum non aspitio, non sentio."
         
Cui angelus cum magna indignatione respondit: "Quod Deus vult et per me tibi iubet, tu non audes proferre?." 

20. Post haec coepit eum ammonere modo diverso de emendatione sua. "Ego sum," inquit angelus, "ad custodiam tui deputatus, qui quondam Samson illi, quem liber Iudicum discribit, ab eius ortu a Deo sum ordinatus et in omni conatu operum mirandorum Deo favente cooperator existens, usque dum carnis inlecebris emollitus, in Dalila Dei offensam incurrens et consecrationem suam scorto vendens, a Deo est derelictus. Tunc recessi ab eo. Tu ergo in pueritia tua mihi bene placuisti, sed postquam adultus tuo iam arbitrio vivere coepisti, valde displicuisti, nunc vero, in merore et penitudine cordis ad Deum conversus iterum places." 

21. "In coenobiis etenim monachorum ammonendum est, ut vitiorum radicibus arefactis, virtutum possint germina pululare, quia maioris numeri frequentia reperitur eorum, qui mundanis necessitatibus, quam qui spiritu Dei acti ad haec spiritalia castra se conferant. Animalis enim homo non percipit ea, qui sunt spiritus Dei. Et ideo totis viribus est certandum, ne multitudine carnalium tepescat vita spiritalium, ne abundante iniquitate refrigescat caritas multorum. Caveatur avaritia, qua dominante ad paupertatem spiritus non descenditur, qua caelorum aditus reseratur. Ciborum et potus ingluvies vertatur in vix sufficientem victus necessitatem."
         
"Aqua," inquit, "valde ad potandum laudabilis est, quia naturalis potus est. Nitor vestium mutetur in necessarium arcendae nuditatis et frigoris temperamentum. Superbiae tumor mutandus est in humilitatem non fictam. In quibusdam enim videtur cervicum inflexio, sed non deponitur in eis cordis erectio. In hoc enim maxime ipsa vita apostolici ordinis confunditur, quod virtutes vidis fucantur. Et dum culpa, quae sub specie pietatis intravit, in usu retinetur, iam quasi pro lege recte vivendi defenditur. Ideoque in occiduis regionibus, Germaniae videlicet et Galliae, istius ordinis homines, ut ad veram Christi humilitatem et voluntariam paupertatem informentur, ammonendi sunt, ne a ianua vitae, Deo per me haec tibi terribiliter pronuntiante, repellantur." 

22. Quanta etiam in congregationibus feminarum, culpa excreverit et damnum Deo factum in lucrum diaboli profecerit ordinatione confusa non tacuit. "Cum enim," inquit angelus, "mortuae feminae vivis praeferuntur - quia vidua in deliciis vivens mortua est - mortuis operibus communicando ex vivis eis subiectae mortuae fiunt. Et dum saecularibus dantur inexplebiliter opes terrenas sitientibus, in terrenas et perituras voluptates ordine confuso vertuntur opes, quae ad conservandam castimoniam caelestis vitae a fidelibus congestae sunt." 

23. "Et ubi," inquit, "illius vitae apostolicae formula incorrupta servatur?"
         
"In transmarinis," ait, "regionibus adhuc apostolici rigoris constantia viget, quia paupertate spiritus praeventi sine ullius terreni impedimenti obstaculo caelorum regna capessunt." 

24. His dictis iterum atque iterum de scelere sodomitico verbum intulit. Cetera enim vitia vitanda semel tantummodo notavit, hunc vero pestiferum animae morbum contra naturam commento diaboli suggestum, quinquies et eo amplius vitandum repetivit. 

25. Interrogante eo, cur pestilentia grassante tanta populi numerositas interiret: "Inmensitate," ait, "criminum mundo peccante peccatorum punitio est, et signum a domino est denuntiatum, praesagio suc, demonstrans mundi terminum cito venturum." 

26. Ammonuit etiam inter cetera, ut celebritas operis Dei tota virtute et diligentia ordine inconfuso sine alicuius tedii aut neglegentiae subreptione in ecclesiis ageretur. 

27. De Gerolto etiam quondam comite dixit idem angelus, quod in requie esset gloriae martyrum adaequatus: "Zelo," inquiens, "Dei in defensione sanctae ecclesiae infidelium turbis congressus temporalis vitae dispendia est passus, ideo aeternae vitae est particeps factus." 

28. His igitur et aliis pene innumeris ab eodem angelo ostensis et auditis, quae huic scripto causa compendii exclusimus, idem frater iterum expergefactus est, alitibus iam viciniam diei concrepantibus. Convocatis isdem fratribus, qui in eius excubiis pernoctaverant, visionis magnitudine permotus et intolerabili timoris anxietate iactatus, per ordinem exposuit secreta visionis suae, cupiens statim, ut veniente patre monasterii eo praesente exciperentur sermones eius.
         
Cui cum dicerent, quod fratres meditatione nocturna occupati claustra silentii inrumpere non auderent, "Vos," ait, "interea liquenti cerae haec inprimite, ut Aurora inlucescente paratiora reddantur. Timeo enim, ne lingua torpente visa et audita nequeant propalari, quia cum tanto mihi obligationis damno in publicum producenda iniuncta sunt, ut reatu silentii huius sine venia feriti timeam, si meo silentio ita depereant, ut per me publicata non pateant. Namque illa ultima sanctarum virginum intercessio, quae pro longiturna vita ad Deum facta fuerat, in ancipiti me positum dereliquit, utrumnam pro longitudine aeternae aut istius temporalis vitae prolata fuisset. Si ergo eadem intercessione, quam praefatus sum, istius temporalis vitae indutiae protelatae mihi non fuerint, omni scrupulositate postposita iuxta sponsionem angeli ductoris mei crastina sum migraturus."
         
His igitur sermonibus cohortati omnia per ordinem ab eo excepta cerae inpressa sunt. 

29. Interea matutinalibus finitis ymnis visitandi gratia advenit pater monasterii cum quibusdam fratribus. Cui cum iacenti adsisteret secretum petiit. Egressis ergo ceteris, abbas secum retentis fratribus ibidem quintus remansit. Prolatis ergo in medium, quae nocturno silentio trepida velocitate tabulis impressa fuerant, verbo et scripto recapitulavit universa, et de lectulo surgens, humi prostratus, pro commissis veniam postulans et ut intercessores pro eo ad Deum fierent exorans.
         
Quem cum cernerent nec pallore deformem, nec macie tabescentem, nec dolore membrorum queritantem, nec tactu venae aut ullius letalis signi lesione praeventum, verbis consolatodis ad spem praesentis vitae tota fidutia animabant. Quibus eadem responsa quae supra retulit, in nullo se dubium crastina migraturum. 

30. Totam ergo diem illam et noctem subsequentem et spatium totius diei succedentis usque ad vesperam in hoc consumpserat, metum vocationis suae exponendo, gemitu et suspiriis laborando, nunc singulis quibusque se commendando, brevibus ad diversos destinatis pro absolutione peccatorum intercessores quaerendo. 

31. Ad extremum crepusculo vespertino subsequentis diei in noctem iam verso, fratribus convocatis, vitae praesentis metas in se decursas esse pronuntiavit et ideo psalmodiae eos insistere omnimodis postulavit. Antiphonas omnes et psalmorum initia quasi praecentor ordiens pro se fecit decantare. His ergo finitis paululum respiravit, fratribus ad sua strata redeuntibus huc illucque deambulando aestuans. Imminente velocitate transitus sui decidit in lectulum, sumpto viatico ultimam huius instabilis vitae clausit horam.


Ed. E. Dümmler; MGH Poëtae latini aevi carolini 2, 267-75, als in:Visionio dell' aldilà in occidente, fonti modelli testi, a cura di Maria Pia Ciccarese, Firenze 1987, p.406-38.

Scannen, collationeren, opmaak: Vincent Hunink, september 2002.


latest changes here: 30-07-2012 16:01


HOME VH / vincenthunink.nl

(c) 2014 V. Hunink

copyright statement  / contact