VincentHunink.nl

Home > ONDERZOEK > VERTALINGEN | EDITIES | PUBL.LIJST | PROJECTEN ||| BRONNEN | INDEX



Apuleius, Apology 9-13.
 Latin text by Vincent Hunink


text published in: Apuleius of Madaros,  Pro Se De Magia (Apologia)
edited by Vincent Hunink
(Gieben, Amsterdam 1997, 2 vols.)


[9]      (1) Mitto haec. Venio ad ceteros uorsus ut illi uocant amatorios, quos tamen tam dure et rustice legere, ut odium mouerent. (2) Sed quid ad magica maleficia, quod ego pueros Scriboni Laeti, amici mei, carmine laudaui? (3) An ideo magus, quia poeta? Quis unquam fando audiuit tam similem suspicionem, tam aptam coniecturam, tam proxumum argumentum? (4) `Fecit uorsus Apuleius.' Si malos, crimen est, nec id tamen philosophi, sed poetae; sin bonos, quid accusas? (5) `At enim ludicros et amatorios fecit.' Num ergo haec sunt crimina mea, et nomine erratis, qui me magiae detulistis?

(6) Fecere tamen et alii talia, etsi uos ignoratis: apud Graecos Teius quidam et Lacedaemonius et Ciu[i]s cum aliis innumeris, (7) etiam mulier Lesbia, lasciue illa quidem tantaque gratia, ut nobis insolentiam linguae suae dulcedine carminum commendet; (8) apud nos uero Aedituus et Porcius et Catulus, isti quoque cum aliis innumeris. (9) `At philosophi non fuere.' Num igitur etiam Solonem fuisse serium uirum et philosophum negabis, cuius ille lasciuissimus uersus est:

            μηρωv μείρωv κα γλυκερo στόματoς.

(10) Et quid tam petulans habent omnes uersus mei, si cum isto uno contendantur, (11) ut taceam scripta Diogenis Cynici et Zenonis Stoicae sectae conditoris, id genus plurima?

Recitem denuo, ut sciant me eorum non pigere:

            (12) Et Critias mea delicia est et salua, Charine,

                        pars in amore meo, uita, tibi remanet.

            Ne metuas, nam me ignis et ignis torreat ut uult;

                        hasce duas flammas, dum potiar, patiar.

            Hoc modo sim uobis, unus sibi quisque quod ipse est;

                        hoc mihi uos eritis, quod duo sunt oculi.

(13) Recitem nunc et alios, quos illi quasi intemperantissimos postremum legere:

            (14) Florea serta, meum mel, et haec tibi carmina dono.

                        Carmina dono tibi, serta tuo genio,

            carmina uti, Critia, lux haec optata canatur

                        quae bis septeno uere tibi remeat,

            serta autem ut laeto tibi tempore tempora uernent,

                        aetatis florem floribus ut decores.

            Tu mihi da contra pro uerno flore tuum uer,

                        ut nostra exuperes munera muneribus.

            Pro implexis sertis complexum corpore redde,

                        proque rosis oris sauia purpurei.

            Quod si animum inspires, dona et iam carmina nostra

                        cedent uicta tuo dulciloquo calamo.

[10]                 (1) Habes crimen meum, Maxime, quasi improbi comisatoris de sertis et canticis compositum.

(2) Hic illud etiam reprehendi animaduertisti, quod, cum aliis nominibus pueri uocentur, ego eos Charinum et Critian appellitarim. (3) Eadem igitur opera accusent C. Catul<l>um, quod Lesbiam pro Clodia nominarit, et Ticidam similiter, quod quae Metella erat Perillam scripserit, et Propertium, qui Cunthiam dicat, Hostiam dissimulet, et Tibullum, quod ei sit Plania in animo, Delia in uersu. (4) Et quidem C. Lucilium, quanquam sit iambicus, tamen improbarim, quod Gentium et Macedonem pueros directis nominibus carmine suo prostituerit. (5) Quanto modestius tandem Mantuanus poeta, qui itidem ut ego puerum amici sui Pollionis bucolico ludicro laudans et abstinens nominum sese quidem Corydonem, puerum uero Alexin uocat.

(6) Sed Aemilianus, uir ultra Virgilianos opiliones et busequas rusticanus, agrestis quidem semper et barbarus, uerum longe austerior, ut putat, Serranis et Curiis et Fabriciis, negat id genus uersus Platonico philosopho competere. (7) Etiamne, Aemiliane, si Platonis ipsius exemplo doceo factos? Cuius nulla carmina extant nisi amoris elegia. Nam cetera omnia, credo quod tam lepida non erant, igni deussit. (8) Disce igitur uersus Platonis philosophi in puerum Astera, si tamen tantus natu potes litteras discere:

            στρ πρv μv λαμπες v ζωoσιv {Εoς

                        vv δ θαvv λάμπεις ~Εσπερoς v φθιμέvoις.

(9) Item eiusdem Platonis in Alexin Phaedrumque pueros coniuncto carmine:

            vv τε μηδv }Αλεξις σov μόvov εφ' τι καλός,

                        πται κα πάvτ πσι περιβλεπέται.

            θυμέ, <τί> μηvύεις κυσv στέov; ετ' vιήσει

                        στερov. oχ oτω Φαδρov πωλέσαμεv; 

(10) Ne pluris commemorem, nouissimum uersum eius de Dione Syracusano si dixero, finem faciam:

            μv κμήvας θυμv ρωτι Δίωv.

[11]                 (1) Sed sumne ego ineptus, qui haec etiam in iudicio? An uos potius calumniosi, qui etiam haec in accusatione, quasi ullum specimen morum sit uersibus ludere? (2) Catullum ita respondentem maliuolis non legistis:

            `Nam castum esse decet pium poetam

            ipsum, uersiculos nihil necesse est'?

(3) Diuus Adrianus cum Voconi amici sui poetae tumulum uorsibus muneraretur, ita scripsit:

            `Lasciuus uersu, mente pudicus eras,'

quod nunquam ita dixisset, si forent lepidiora carmina argumentum impudicitiae habenda. (4) Ipsius etiam diui Adriani multa id genus legere me memini. Aude sis, Aemiliane, dicere male id fieri, quod imperator et censor diuus Adrianus fecit et factum memoriae reliquit.

(5) Ceterum Maximum quicquam putas culpaturum, quod sciat Platonis exemplo a me factum? Cuius uersus quos nunc percensui tanto sanctiores sunt, quanto apertiores, tanto pudicius compositi, quanto simplicius professi. (6) Namque haec et id genus omnia dissimulare et occultare peccantis, profiteri et promulgare ludentis est; quippe natura uox innocentiae, silentium maleficio distributa.

[12]                 (1) Mitto enim dicere alta illa et diuina Platonica, rarissimo cuique piorum ignara, ceterum omnibus profanis incognita: geminam esse Venerem deam, proprio quamque amore et diuersis amatoribus pollentis; (2) earum alteram uulgariam, quae sit percita populari amore, non modo humanis animis, uerum etiam pecuinis et ferinis ad libidinem imperitare ui immodica trucique perculsorum animalium serua corpora complexu uincientem; (3) alteram uero caelitem Venerem, praedita[m] quae sit optimati amore, solis hominibus et eorum paucis curare, nullis ad turpitudinem stimulis uel illecebris sectatores suos percellentem; (4) quippe amorem eius non amoenum et lasciuum, sed contra incom[i]tum et serium pulchritudine honestatis uirtutes amatoribus suis conciliare, et si quando decora corpora co<m>mendet, a contumelia eorum procul absterrere; (5) neque enim quicquam aliud in corporum forma diligendum quam quod ammoneant diuinos animos eius pulchritudinis, quam prius ueram et sinceram inter deos uidere. (6) Quapropter, ut semper, eleganter Afranius hoc scriptum relinquat:

            `amabit sapiens, cupient ceteri';

tamen si uerum uelis, Aemiliane, uel si haec intellegere unquam potes, non tam amat sapiens quam recordatur.

[13]                 (1) Da igitur ueniam Platoni philosopho uersuum eius de amore, ne ego necesse habeam contra sententiam Neoptolemi Enniani pluribus philosophari. (2) Vel si tu id non facis, ego me facile patiar in huiuscemodi uersibus culpari cum Platone.

(3) Tibi autem, Maxime, habeo gratiam propensam, cum has quoque appendices defensionis meae iccirco necessarias, quia accusationi rependuntur, tam attente audis. (4) Et ideo hoc etiam peto, quod mihi ante ipsa crimina superest audias, ut adhuc fecisti, libenter et diligenter.

(5) Sequitur enim de speculo longa illa et censoria oratio, de quo pro rei atrocitate paene diruptus est Pudens clamitans: `Habet speculum philosophus! Possidet speculum philosophus!' (6) Vt igitur habere concedam ne aliquid obiecisse te credas, si negaro , non tamen ex eo accipi me necesse est exornari quoque ad speculum solere. (7) Quid enim? Si choragium thymelicum possiderem, num ex eo argumentarere etiam uti me consuesse tragoedi[i] syrmate, histrionis crocota, orgia, mimi centunculo? Non opinor. Nam et contra plurimis rebus possessu careo, usu fruor.

(8) Quod si neque habere utendi argumentum est neque non utendi non habere, et speculi non tam possessio culpatur quam inspectio, illud etiam docear necesse est, quando et quibus praesentibus in speculum inspexerim, quoniam ut res est, magis piaculum decernis speculum philosopho quam Cereris mundum profano uidere.

 

 


latest changes here: 30-07-2012 16:01


HOME VH / vincenthunink.nl

(c) 2014 V. Hunink

copyright statement  / contact